OBLIQUARE visus

OBLIQUARE visus
OBLIQUARE visus
apud Statium Achill. l. 1. v. 323. de Achille,
Mulcetur, laetumque rubet, visusque superbos
Obliquat ——
amoris indicium. Unde vetus Schol. Cum heroicum, inquit, et virile ante contueretur; nunc obliquatô visu, remittit austeritatem et assensum fatetur. Sic de amore correpto suo Leandro, Musaeus:
Λοξὰ δ᾿ ὀπιπτεύων δολερὰς ἐλέλιξεν ὀπωπάς.
Apollonius de Medea l. 3.
—— ἐπ᾿ αὐτῷδ᾿ ὄμματα κούρη
Λοξὰ παρὰ λιπαρὴν χομένη θηεῖτο καλύπτρην.
Ipsum Amorem σιμὰ γελᾷν dicit Meleager Antholog. l. 7.
Ἔςτι δ᾿ ὁ παῖς γλυκίδακρυς, ἀειλάλος, ὠκὺς, ἀθεμβὴς,
Σιμὰ γελῶν, πτερόεις, νῶτα φαρετροφόρος.
Et versatiles amore perculso oculos adscribit Nonnus l. 35. de Morrheo, quem vide. Addit autem superbos visus Statius, propter non penitus abiectum fastum, qui naturâ in signiorem nobilitatem comitatur. Sic puella Bucolum obliquis in tuebatur, contemnens eum et ob raptum osculum despuens, apud Theocritum Idyllio 20. etc. Idem vero et verecundiae signum. Statius iterum Theb. l. 1. v. 675.
Deiecit maestos ex templo Ismenius heros
In terram vultus, taciteque ad Tydea laesum
Obliquare oculos ——
Invidiae porro et tacitae obtrectationis. Idem Theb. l. 22. v. 536.
Atthides obliquae secum mirantur opertô
Murtnure ——
Et Horatius l. 1. Ep. 14. v. 37.
Non istic obliquô oculô mea commoda quisquam
Limat ——
Cuiusmodi oculum πονηρὸν, malum, vocat Dominus noster, Matth. c. 20. v. 15. Vide plura de voce hac, apud Casp. Barthium Animadversion. ad Statium passim, inprimis ad l. 1. Sylv. 2. v. 27.
—— Obliqui carminis astus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • OCULI — I. OCULI manus, nutus, ad deridendum adhiberi soliti: quae proin tria iunxit Appuleius Metamor. 3. Nec quî laverim, quî terserim, quî domum rursum reverterim, prae rubore memini. Sie omnium Oculis, nutibus, ac denique manibus denotatus, impos… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”